- ACATHISTUS Hymnus
- ACATHISTUS Hymnusvigilia maxime sollennis, Sabbato quintae hebdomadae Quadragesimae, in matutinis in honorem B. Virginis, observata, in Ecclesiâ Graecâ, in memorlammultiplicis liberationis a Barbarorum incursionibus; quam eiufdem sanctiss-Virginis apud Deum pro urbe Constantinop. intercessioni adseripserunr. Gr. Α᾿κάθιςτος, i. e. sine sessione; totâ enim illa nocte stando celebrabatur, dum in honorem Deiparae hymni laudesque inceslanter canebantur. Ita enim Gretserus ex Bibliothecae Bavaritae quodam M. S. Civitas vero illaesa permanens, intercessione Deiparae quotannis, ex illo tempore bymnum gratiarum agendarum causâ concinit, diem illum Acathiston; quasi sessionis expertem nominans. Domin. Macer Hierolex. Francisc. Iunius hanc vigiliam institutam censuit, in memoriam itineris Mariae Virginis, una cum Iosepho Bethlehemum. Sed ex Graecorum Triodio aliter apparere, refert lbidem Carolus prioris frater. Cl. Meursius, a victoria, quam Heraclii Imperat. tempore adversus Chosroae Persarum Regis legatum Graeci obtinuerunt, hymno originem arcessit, in Glossario. Sed et Α᾿κάθιςτος, ipsius. B. Virginis epitheton, in Typico Sabae c. 32. et 35. Menologio, mense Martio; apud Codinum, et Marcum Hieromonachum de Typici dubiis c. 30. uti docer Io. C. Suicerus Thesauro Ecclesiaslic. voce hac: plura apud Meursiurn dict. loc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.